Busca Bíblica
Encontrados 231 registros para: vidit
die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul (Liber Genesis 22,4) |
levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio (Liber Genesis 22,13) |
et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata jam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul (Liber Genesis 24,63) |
cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua (Liber Genesis 26,8) |
viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28,12) |
et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes juxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os ejus grandi lapide claudebatur (Liber Genesis 29,2) |
dans ancillam filiæ Zelpham nomine ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam (Liber Genesis 29,24) |
quæ conceptum genuit filium vocavitque nomen ejus Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus (Liber Genesis 29,32) |
cernens autem Raël quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar (Liber Genesis 30,1) |
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob (Liber Genesis 31,24) |
levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum (Liber Genesis 33,1) |
levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo (Liber Genesis 33,5) |
