Busca Bíblica

Encontrados 384 registros para: vestri



igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43,11)

  

at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon (Liber Genesis 43,23)

  

en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos (Liber Genesis 45,12)

  

ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris (Liber Genesis 47,24)

  

vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10,24)

  

habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno (Liber Exodus 12,14)

  

septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12,15)

  

septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima ejus de cœtu Israël tam de advenis quam de indigenis terræ (Liber Exodus 12,19)

  

omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma (Liber Exodus 12,20)

  

et cum dixerint vobis filii vestri quæ est ista religio (Liber Exodus 12,26)

  

ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris (Liber Exodus 19,15)

  

et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli (Liber Exodus 22,24)