Busca Bíblica
Encontrados 519 registros para: verbum
juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus (Liber Numeri 4,49) |
per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi (Liber Numeri 9,23) |
dixitque Dominus dimisi juxta verbum tuum (Liber Numeri 14,20) |
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum (Liber Numeri 14,41) |
verbum enim Domini contempsit et præceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam (Liber Numeri 15,31) |
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22,18) |
Dominus autem posuit verbum in ore ejus et ait revertere ad Balac et hæc loqueris (Liber Numeri 23,5) |
cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore ejus ait revertere ad Balac et hæc loqueris ei (Liber Numeri 23,16) |
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israël cum eo et cetera multitudo (Liber Numeri 27,21) |
si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit juramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit (Liber Numeri 30,3) |
si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento (Liber Numeri 30,7) |
non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis (Liber Deuteronomii 4,2) |
