Busca Bíblica
Encontrados 1165 registros para: tuum
et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum (Liber Genesis 18,3) |
absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18,25) |
sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam quia semen tuum est (Liber Genesis 21,13) |
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22,2) |
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22,17) |
advena sum et peregrinus apud vos date mihi jus sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum (Liber Genesis 23,4) |
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum (Liber Genesis 23,6) |
dixitque ad eos si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor (Liber Genesis 23,8) |
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23,11) |
et locutus est ad Ephron circumstante plebe quæso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo (Liber Genesis 23,13) |
domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23,15) |
respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es (Liber Genesis 24,5) |
