Busca Bíblica

Encontrados 57 registros para: totum



nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6,22)

  

os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variæ celaturæ erant et media intercolumnia quadrata non rotunda (Liber I Regum 7,31)

  

nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi (Liber I Regum 11,13)

  

domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes (Liber II Paralipomenon 3,5)

  

Josaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et prædicavit jejunium universo Juda (Liber II Paralipomenon 20,3)

  

quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32,2)

  

itaque ædificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum (Liber Nehemiae 4,6)

  

finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior (Liber Iudith 6,16)

  

manus tuæ plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente præcipitas me (Liber Iob 10,8)

  

et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10,30)

  

et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus (Liber I Maccabaeorum 11,38)

  

et ecce totum repleverant urticæ operuerant superficiem ejus spinæ et maceria lapidum destructa erat (Liber Proverbiorum 24,31)