Busca Bíblica
Encontrados 1261 registros para: tibi
dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam (Liber Genesis 15,7) |
daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ omnem terram Chanaan in possessionem æternam eroque Deus eorum (Liber Genesis 17,8) |
et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo (Liber Genesis 17,16) |
et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17,19) |
pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17,21) |
et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita (Liber Genesis 20,15) |
Sarræ autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam (Liber Genesis 20,16) |
cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quæ dixerit tibi Sarra audi vocem ejus quia in Isaac vocabitur tibi semen (Liber Genesis 21,12) |
jura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ sed juxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terræ in qua versatus es advena (Liber Genesis 21,23) |
ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi (Liber Genesis 22,2) |
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22,17) |
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quæ in eo est præsentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum (Liber Genesis 23,11) |
