Busca Bíblica
Encontrados 1059 registros para: terram
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ (Liber Genesis 2,13) |
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,14) |
in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris (Liber Genesis 3,19) |
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3,23) |
nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4,11) |
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4,12) |
cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent (Liber Genesis 6,1) |
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6,4) |
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6,17) |
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7,4) |
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,6) |
