Busca Bíblica
Encontrados 2235 registros para: terra
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1,29) |
et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita (Liber Genesis 1,30) |
igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis ornatus eorum (Liber Genesis 2,1) |
istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram (Liber Genesis 2,4) |
et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2,5) |
sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terræ (Liber Genesis 2,6) |
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum (Liber Genesis 2,11) |
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ (Liber Genesis 2,13) |
et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,14) |
ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,17) |
in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris (Liber Genesis 3,19) |
emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est (Liber Genesis 3,23) |
