Busca Bíblica
Encontrados 3179 registros para: terr
benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram (Liber Genesis 1,28) |
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1,29) |
et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita (Liber Genesis 1,30) |
igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis ornatus eorum (Liber Genesis 2,1) |
istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram (Liber Genesis 2,4) |
et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2,5) |
sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terræ (Liber Genesis 2,6) |
formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ et factus est homo in animam viventem (Liber Genesis 2,7) |
nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum (Liber Genesis 2,11) |
et aurum terræ illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus (Liber Genesis 2,12) |
et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Æthiopiæ (Liber Genesis 2,13) |
formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2,19) |
