Busca Bíblica
Encontrados 3010 registros para: sunt
et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni (Liber Genesis 5,23) |
et facti sunt omnes dies Mathusalæ nongenti sexaginta novem anni et mortuus est (Liber Genesis 5,27) |
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Nœ vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Jafeth (Liber Genesis 5,31) |
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6,4) |
ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6,17) |
tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum (Liber Genesis 6,21) |
duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ (Liber Genesis 7,9) |
anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7,11) |
ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ (Liber Genesis 7,15) |
et quæ ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introjerunt sicut præceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris (Liber Genesis 7,16) |
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7,17) |
et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7,19) |
