Busca Bíblica
Encontrados 3176 registros para: sum
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca (Liber Genesis 8,10) |
at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9,23) |
et idcirco vocatum est nomen ejus Babel quia ibi confusum est labium universæ terræ et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum (Liber Genesis 11,9) |
dixit ergo Abram ad Loth ne quæso sit jurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus (Liber Genesis 13,8) |
surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam (Liber Genesis 13,17) |
scilicet adversum Chodorlahomor regem Ælamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque (Liber Genesis 14,9) |
egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quæ est vallis Regis (Liber Genesis 14,17) |
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ (Liber Genesis 14,22) |
his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis (Liber Genesis 15,1) |
statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (Liber Genesis 15,4) |
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam (Liber Genesis 15,8) |
respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam (Liber Genesis 15,9) |
