Busca Bíblica
Encontrados 1437 registros para: sicut
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22,17) |
en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus (Liber Genesis 24,51) |
et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Liber Genesis 26,4) |
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te læderet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini (Liber Genesis 26,29) |
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Liber Genesis 27,4) |
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius (Liber Genesis 27,14) |
dixitque Jacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut præcepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua (Liber Genesis 27,19) |
accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27,27) |
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (Liber Genesis 31,2) |
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31,5) |
tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32,12) |
præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33,14) |
