Busca Bíblica
Encontrados 1084 registros para: quoniam
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (Liber Leviticus 11,44) |
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6,12) |
et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8,15) |
inter hæc Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam (Liber Numeri 13,31) |
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Numeri 14,25) |
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur (Liber Numeri 14,35) |
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15,25) |
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam (Liber Numeri 15,26) |
anima vero quæ per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo (Liber Numeri 15,30) |
præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quæ jacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt (Liber Numeri 16,37) |
sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32,23) |
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius præter unum (Liber Deuteronomii 4,35) |
