Busca Bíblica
Encontrados 2096 registros para: quam
et vixit Jared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5,19) |
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5,22) |
et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5,26) |
vixitque Lamech postquam genuit Nœ quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 5,30) |
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6,4) |
tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum (Liber Genesis 6,21) |
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7,4) |
et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7,23) |
cumque transissent quadraginta dies aperiens Nœ fenestram arcæ quam fecerat dimisit corvum (Liber Genesis 8,6) |
cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quæ reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam (Liber Genesis 8,17) |
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8,21) |
et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9,10) |
