Busca Bíblica

Encontrados 90 registros para: nitenti



audite quæso sermones meos et agetis pænitentiam (Liber Iob 21,2)

  

dedit ei Deus locum pænitentiæ et ille abutitur eo in superbiam oculi autem ejus sunt in viis illius (Liber Iob 24,23)

  

idcirco ipse me reprehendo et ago pænitentiam in favilla et cinere (Liber Iob 42,6)

  

Dominus quoque conversus est ad pænitentiam Job cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job duplicia (Liber Iob 42,10)

  

dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5,3)

  

sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter pænitentiam (Liber Sapientiae 11,24)

  

sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 12,10)

  

docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet justum esse et humanum et bonæ spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis pænitentiæ (Liber Sapientiae 12,19)

  

quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine præmisissent illos consequebantur illos pænitentia acti (Liber Sapientiae 19,2)

  

dicentes si pænitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum (Liber Ecclesiasticus 2,22)

  

super furem enim est confusio et pænitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia (Liber Ecclesiasticus 5,17)

  

non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus (Liber Ecclesiasticus 12,3)