Busca Bíblica
Encontrados 1477 registros para: mea
alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meæ et duxi eam uxorem (Liber Genesis 20,12) |
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum (Liber Genesis 21,30) |
dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me (Liber Genesis 22,12) |
sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac (Liber Genesis 24,4) |
sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo (Liber Genesis 24,38) |
Dominus ait in cujus conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei (Liber Genesis 24,40) |
innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi (Liber Genesis 24,41) |
veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo (Liber Genesis 24,42) |
nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum (Liber Genesis 24,56) |
eo quod obœdierit Abraham voci meæ et custodierit præcepta et mandata mea et cærimonias legesque servaverit (Liber Genesis 26,5) |
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26,7) |
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar (Liber Genesis 27,4) |
