Busca Bíblica

Encontrados 482 registros para: mane



dixitque ad eam cujus es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum (Liber Genesis 24,23)

  

et addidit dicens palearum quoque et fæni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum (Liber Genesis 24,25)

  

initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum (Liber Genesis 24,54)

  

responderunt fratres ejus et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur (Liber Genesis 24,55)

  

surgentes mane juraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum (Liber Genesis 26,31)

  

surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper (Liber Genesis 28,18)

  

respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me (Liber Genesis 29,19)

  

dans ancillam filiæ Zelpham nomine ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam (Liber Genesis 29,24)

  

videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam ejus sorore sterili permanente (Liber Genesis 29,31)

  

remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane (Liber Genesis 32,24)

  

respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33,15)

  

et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam (Liber Genesis 36,23)