Busca Bíblica
Encontrados 169 registros para: lingua
et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui judaice et loquebantur juxta linguam populi et populi (Liber Nehemiae 13,24) |
vocatique sunt scribæ regis mense primo nisan tertiadecima die ejus et scriptum est ut jusserat Aman ad omnes satrapas regis et judices provinciarum diversarumque gentium ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litteræ ipsius signatæ anulo (Liber Esther 3,12) |
accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8,9) |
Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Judæorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem (Liber Esther 9,24) |
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit (Liber Iob 6,30) |
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium (Liber Iob 15,5) |
cum enim dulce fuerit in ore ejus malum abscondet illud sub lingua sua (Liber Iob 20,12) |
caput aspidum suget occidet eum lingua viperæ (Liber Iob 20,16) |
non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium (Liber Iob 27,4) |
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat (Liber Iob 29,10) |
ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis (Liber Iob 33,2) |
an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam ejus (Liber Iob 40,20) |
