Busca Bíblica

Encontrados 152 registros para: legis



et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis hujus (Liber Deuteronomii 31,12)

  

postquam ergo scripsit Moses verba legis hujus in volumine atque conplevit (Liber Deuteronomii 31,24)

  

et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32,46)

  

non recedat volumen legis hujus de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam (Liber Iosue 1,8)

  

sicut præceperat Moses famulus Domini filiis Israël et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas (Liber Iosue 8,31)

  

et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israël (Liber Iosue 8,32)

  

post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quæ scripta erant in legis volumine (Liber Iosue 8,34)

  

decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas conportantes usque in præsens tempus in loco quem Dominus elegisset (Liber Iosue 9,27)

  

tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram (Liber Iosue 23,6)

  

scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24,26)

  

ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiæ (Liber Iudicum 10,14)

  

dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2,19)