Busca Bíblica
Encontrados 657 registros para: ipsi
qui judicent populum omni tempore quicquid autem majus fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo judicent leviusque tibi sit partito in alios onere (Liber Exodus 18,22) |
vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi (Liber Exodus 19,4) |
dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit (Liber Exodus 21,34) |
advenam non contristabis neque adfliges eum advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 22,21) |
peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti (Liber Exodus 23,9) |
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24,4) |
dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24,12) |
et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam (Liber Exodus 25,25) |
quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum (Liber Exodus 29,20) |
cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes ejus filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus (Liber Exodus 29,21) |
ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini ejus per successiones (Liber Exodus 30,21) |
aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti (Liber Exodus 32,32) |
