Busca Bíblica

Encontrados 2119 registros para: illi



in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7,13)

  

egressus est ergo Nœ et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo (Liber Genesis 8,18)

  

quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo (Liber Genesis 9,6)

  

præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat (Liber Genesis 12,20)

  

reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum (Liber Genesis 14,16)

  

eduxitque eum foras et ait illi suspice cælum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum (Liber Genesis 15,5)

  

et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen ejus Isaac et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini ejus post eum (Liber Genesis 17,19)

  

et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt (Liber Genesis 17,27)

  

si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta justos si fuerint in eo (Liber Genesis 18,24)

  

conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19,3)

  

at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19,9)

  

dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19,16)