Busca Bíblica

Encontrados 393 registros para: fuit



dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31,5)

  

surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meæ et fuit socius itineris mei (Liber Genesis 35,3)

  

accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quæ causa majoris odii seminarium fuit (Liber Genesis 37,5)

  

fuitque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est (Liber Genesis 38,7)

  

interrogavit homines loci illius ubi est mulier quæ sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix (Liber Genesis 38,21)

  

fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui (Liber Genesis 39,2)

  

fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris (Liber Genesis 39,21)

  

tantaque fuit multitudo tritici ut harenæ maris coæquaretur et copia mensuram excederet (Liber Genesis 41,49)

  

ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit (Liber Genesis 47,26)

  

et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7,21)

  

qui fecit juxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo ejus non superfuit ne una quidem (Liber Exodus 8,31)

  

en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est usque in præsens tempus (Liber Exodus 9,18)