Busca Bíblica

Encontrados 3224 registros para: erit



arcum meum ponam in nubibus et erit signum fœderis inter me et inter terram (Liber Genesis 9,13)

  

eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram (Liber Genesis 9,16)

  

dixitque Deus Nœ hoc erit signum fœderis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram (Liber Genesis 9,17)

  

ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis (Liber Genesis 9,25)

  

faciamque semen tuum sicut pulverem terræ si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit (Liber Genesis 13,16)

  

addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit (Liber Genesis 15,3)

  

statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem (Liber Genesis 15,4)

  

eduxitque eum foras et ait illi suspice cælum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum (Liber Genesis 15,5)

  

dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quæ videns quod conceperit despectui me habet judicet Dominus inter me et te (Liber Genesis 16,5)

  

ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen ejus Ismaël eo quod audierit Dominus adflictionem tuam (Liber Genesis 16,11)

  

hic erit ferus homo manus ejus contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula (Liber Genesis 16,12)

  

peperitque Abræ filium qui vocavit nomen ejus Ismaël (Liber Genesis 16,15)