Busca Bíblica
Encontrados 1852 registros para: dixit
sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3,1) |
dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini (Liber Genesis 3,4) |
vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es (Liber Genesis 3,9) |
cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi præceperam ne comederes comedisti (Liber Genesis 3,11) |
dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi (Liber Genesis 3,12) |
et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi (Liber Genesis 3,13) |
mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3,16) |
ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ (Liber Genesis 3,17) |
dixitque Dominus ad eum quare mæstus es et cur concidit facies tua (Liber Genesis 4,6) |
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4,8) |
dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4,10) |
dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4,13) |
