Busca Bíblica
Encontrados 1197 registros para: dicit
dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8,20) |
dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9,1) |
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9,13) |
introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 10,3) |
et ait hæc dicit Dominus media nocte egrediar in Ægyptum (Liber Exodus 11,4) |
loquimini ad universum cœtum filiorum Israël et dicite eis decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas (Liber Exodus 12,3) |
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis (Liber Exodus 12,31) |
oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi (Liber Exodus 12,32) |
quod si alteram ei acceperit providebit puellæ nuptias et vestimenta et pretium pudicitiæ non negabit (Liber Exodus 21,10) |
quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32,27) |
dicite filiis Israël hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ (Liber Leviticus 11,2) |
loquimini filiis Israël et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit (Liber Leviticus 15,2) |
