Busca Bíblica
Encontrados 96 registros para: dicebat
rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant (Liber II Samuelis 20,18) |
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3,22) |
dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3,26) |
Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13,14) |
dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam (Liber Thobis 8,12) |
flebat igitur mater ejus inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostræ solacium vitæ nostræ spem posteritatis nostræ (Liber Thobis 10,4) |
cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum (Liber Thobis 10,6) |
at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum (Liber Thobis 10,8) |
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11,17) |
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1,5) |
at ille pro his quæ habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiæ deferenda (Liber II Maccabaeorum 3,13) |
nam Ptolomeus qui dicebatur Macer justi tenax erga Judæos esse instituit et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos et pacifice agere cum eis (Liber II Maccabaeorum 10,12) |
