Busca Bíblica

Encontrados 1483 registros para: aqu



et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii (Liber Genesis 7,7)

  

cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,10)

  

ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres (Liber Genesis 7,14)

  

factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7,17)

  

vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas (Liber Genesis 7,18)

  

et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7,19)

  

quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat (Liber Genesis 7,20)

  

consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines (Liber Genesis 7,21)

  

obtinueruntque aquæ terras centum quinquaginta diebus (Liber Genesis 7,24)

  

recordatus autem Deus Nœ cunctarumque animantium et omnium jumentorum quæ erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutæ sunt aquæ (Liber Genesis 8,1)

  

reversæque aquæ de terra euntes et redeuntes et cœperunt minui post centum quinquaginta dies (Liber Genesis 8,3)

  

at vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium (Liber Genesis 8,5)