Busca Bíblica

Encontrados 231 registros para: vidit



et vidit virum Ananiam nomine intrœuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat (Actus Apostolorum 9,12)

  

vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei intrœuntem ad se et dicentem sibi Corneli (Actus Apostolorum 10,3)

  

David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13,36)

  

quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13,37)

  

ut autem visum vidit statim quæsivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis (Actus Apostolorum 16,10)

  

hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17,11)

  

sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (Epistula I ad Corinthios 2,9)

  

nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quæ non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suæ (Epistula ad Colossenses 2,18)

  

qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen (Epistula I ad Timotheum 6,16)

  

omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum (Epistula I Ioannis 3,6)

  

Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4,12)

  

si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere (Epistula I Ioannis 4,20)