Busca Bíblica
Encontrados 240 registros para: regnum
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20,25) |
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28,23) |
prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (Actus Apostolorum 28,31) |
non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14,17) |
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4,20) |
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6,9) |
neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (Epistula I ad Corinthios 6,10) |
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15,24) |
hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit (Epistula I ad Corinthios 15,50) |
invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Epistula ad Galatas 5,21) |
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ (Epistula ad Colossenses 1,13) |
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam (Epistula I ad Thessalonicenses 2,12) |
