Busca Bíblica
Encontrados 162 registros para: Jesum
filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2,1) |
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (Epistula I Ioannis 4,2) |
et omnis spiritus qui solvit Jesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc jam in mundo est (Epistula I Ioannis 4,3) |
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Jesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus (Epistula II Ioannis 1,7) |
subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes (Epistula Iudae 1,4) |
soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen (Epistula Iudae 1,25) |
