Busca Bíblica

Encontrados 1410 registros para: erant



si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Epistula II Petri 2,20)

  

dicentes ubi est promissio aut adventus ejus ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturæ (Epistula II Petri 3,4)

  

latet enim eos hoc volentes quod cæli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo (Epistula II Petri 3,5)

  

expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam cæli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent (Epistula II Petri 3,12)

  

ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis (Epistula I Ioannis 2,19)

  

non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa (Epistula I Ioannis 3,12)

  

caput autem ejus et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi ejus velut flamma ignis (Apocalypsis Ioannis 1,14)

  

esto vigilans et confirma cetera quæ moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (Apocalypsis Ioannis 3,2)

  

dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4,11)

  

et vidi et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cælum dicentis voce magna væ væ væ habitantibus in terra de ceteris vocibus tubæ trium angelorum qui erant tuba canituri (Apocalypsis Ioannis 8,13)

  

et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant (Apocalypsis Ioannis 9,8)

  

et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum (Apocalypsis Ioannis 9,15)