Busca Bíblica

Encontrados 120 registros para: generatione



quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Evangelium secundum Lucam 1,48)

  

viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia pænitentiam egerunt ad prædicationem Jonæ et ecce plus Jona hic (Evangelium secundum Lucam 11,32)

  

ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista (Evangelium secundum Lucam 11,50)

  

a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariæ qui periit inter altare et ædem ita dico vobis requiretur ab hac generatione (Evangelium secundum Lucam 11,51)

  

et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Evangelium secundum Lucam 16,8)

  

primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac (Evangelium secundum Lucam 17,25)

  

dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat (Evangelium secundum Lucam 22,18)

  

aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava (Actus Apostolorum 2,40)

  

in humilitate judicium ejus sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita ejus (Actus Apostolorum 8,33)

  

David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13,36)

  

ipsi gloria in ecclesia et in Christo Jesu in omnes generationes sæculi sæculorum amen (Epistula ad Ephesios 3,21)

  

salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate (Epistula I ad Timotheum 2,15)