Busca Bíblica

Encontrados 1308 registros para: vobis



dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1,29)

sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3,1)

et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia (Liber Genesis 9,3)

ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos (Liber Genesis 9,9)

et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis quæ egressa sunt de arca et universis bestiis terræ (Liber Genesis 9,10)

statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9,11)

dixitque Deus hoc signum fœderis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quæ est vobiscum in generationes sempiternas (Liber Genesis 9,12)

et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem (Liber Genesis 9,15)

hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum (Liber Genesis 17,10)

infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra (Liber Genesis 17,12)

habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei (Liber Genesis 19,8)

et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita (Liber Genesis 20,15)