Busca Bíblica

Encontrados 1578 registros para: vita



cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4,17)

odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8,21)

de terra illa egressus est Assur et ædificavit Nineven et plateas civitatis et Chale (Liber Genesis 10,11)

Resen quoque inter Nineven et Chale hæc est civitas magna (Liber Genesis 10,12)

et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cujus culmen pertingat ad cælum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras (Liber Genesis 11,4)

descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam ædificabant filii Adam (Liber Genesis 11,5)

atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt ædificare civitatem (Liber Genesis 11,8)

mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suæ in Ur Chaldeorum (Liber Genesis 11,28)

cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi (Liber Genesis 18,10)

numquid Deo est quicquam difficile juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (Liber Genesis 18,14)

si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta justos si fuerint in eo (Liber Genesis 18,24)

dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos (Liber Genesis 18,26)