Busca Bíblica
Encontrados 231 registros para: vidit
et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras (Liber Genesis 1,4) |
et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,10) |
et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,12) |
et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,18) |
creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,21) |
et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,25) |
viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus (Liber Genesis 1,31) |
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita (Liber Genesis 2,10) |
vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit (Liber Genesis 3,6) |
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutæ sunt aquæ super terram et aperiens Nœ tectum arcæ aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terræ (Liber Genesis 8,13) |
elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Jordanis quæ universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus venientibus in Segor (Liber Genesis 13,10) |
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum (Liber Genesis 19,28) |
