Busca Bíblica
Encontrados 57 registros para: totum
sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum jecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare (Liber Exodus 29,13) |
et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29,18) |
nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra (Liber Exodus 34,3) |
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similæ et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 2,2) |
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus (Liber Leviticus 2,16) |
tollet sacerdos pugillum similæ quæ conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino (Liber Leviticus 6,15) |
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut præceperat ei (Liber Leviticus 8,21) |
quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit (Liber Leviticus 13,16) |
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum judicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra (Liber Leviticus 13,55) |
et operient rursum velamine janthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes (Liber Numeri 4,6) |
dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei (Liber Numeri 23,13) |
totumque pondus prœlii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis (Liber I Samuelis 31,3) |

