Busca Bíblica

Encontrados 1762 registros para: quid



formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2,19)

dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4,10)

vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12,18)

dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer (Liber Genesis 15,2)

numquid Deo est quicquam difficile juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium (Liber Genesis 18,14)

et adpropinquans ait numquid perdes justum cum impio (Liber Genesis 18,23)

quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque (Liber Genesis 18,28)

rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta (Liber Genesis 18,29)

ne quæso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta (Liber Genesis 18,30)

quia semel ait cœpi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti (Liber Genesis 18,31)

obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem (Liber Genesis 18,32)

at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19,9)