Busca Bíblica
Encontrados 232 registros para: quare
et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi (Liber Genesis 3,13) |
dixitque Dominus ad eum quare mæstus es et cur concidit facies tua (Liber Genesis 4,6) |
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12,18) |
dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus (Liber Genesis 18,13) |
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26,10) |
et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Raël servivi tibi quare inposuisti mihi (Liber Genesis 29,25) |
et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio (Liber Genesis 31,26) |
et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus (Liber Genesis 33,3) |
illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares (Liber Genesis 38,29) |
tantaque fuit multitudo tritici ut harenæ maris coæquaretur et copia mensuram excederet (Liber Genesis 41,49) |
audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis (Liber Genesis 42,1) |
jamque urbem exierant et processerant paululum tum Joseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono (Liber Genesis 44,4) |

