Busca Bíblica

Encontrados 2096 registros para: quam



creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,21)

et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2,5)

et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2,22)

quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una (Liber Genesis 2,24)

dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini (Liber Genesis 3,4)

dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi (Liber Genesis 3,12)

dixitque Cain ad Dominum major est iniquitas mea quam ut veniam merear (Liber Genesis 4,13)

dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4,15)

et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias (Liber Genesis 5,4)

vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias (Liber Genesis 5,7)

et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias (Liber Genesis 5,13)

et vixit Malalehel postquam genuit Jared octingentis triginta annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5,16)