Busca Bíblica
Encontrados 73 registros para: ossa
cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto (Liber Genesis 50,24) |
tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13,19) |
Deus eduxit illum de Ægypto cujus fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis (Liber Numeri 24,8) |
vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7,21) |
ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24,32) |
et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Jabes et jejunaverunt septem diebus (Liber I Samuelis 31,13) |
et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelbœ (Liber II Samuelis 21,12) |
et asportavit inde ossa Saul et ossa Jonathan filii ejus et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant (Liber II Samuelis 21,13) |
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare hæc dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Josias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te (Liber I Regum 13,2) |
cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea (Liber I Regum 13,31) |
et currebant aquæ circa altare et fossa aquæductus repleta est (Liber I Regum 18,35) |
hæc dicit Dominus facite alveum torrentis hujus fossas et fossas (Liber II Regum 3,16) |
