Busca Bíblica
Encontrados 780 registros para: omnis
igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis ornatus eorum (Liber Genesis 2,1) |
ecce eicis me hodie a facie terræ et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me (Liber Genesis 4,14) |
dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4,15) |
cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12) |
dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac (Liber Genesis 7,1) |
consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines (Liber Genesis 7,21) |
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9,11) |
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul (Liber Genesis 19,4) |
viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28,12) |
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31,10) |
dixitque angelus Dei ad me in somnis Jacob et ego respondi adsum (Liber Genesis 31,11) |
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob (Liber Genesis 31,24) |
