Busca Bíblica

Encontrados 2119 registros para: illi



benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram (Liber Genesis 1,28)

et aurum terræ illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus (Liber Genesis 2,12)

vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit (Liber Genesis 3,6)

inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus (Liber Genesis 3,15)

ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus ejus (Liber Genesis 4,5)

nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus ejus et tu dominaberis illius (Liber Genesis 4,7)

masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt (Liber Genesis 5,2)

dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in æternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum (Liber Genesis 6,3)

gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6,4)

et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6,15)

tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum (Liber Genesis 6,21)

fecit ergo Nœ omnia quæ præceperat illi Deus (Liber Genesis 6,22)