Busca Bíblica

Encontrados 278 registros para: habet



dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quæ videns quod conceperit despectui me habet judicet Dominus inter me et te (Liber Genesis 16,5)

venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20,3)

ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri (Liber Genesis 23,9)

dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (Liber Genesis 42,28)

dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem (Liber Genesis 44,19)

et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum (Liber Genesis 44,20)

quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri (Liber Genesis 47,3)

quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis (Liber Genesis 47,16)

si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam (Liber Exodus 21,8)

ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum (Liber Exodus 22,27)

senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quæstionis referetis ad eos (Liber Exodus 24,14)

hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30,13)


« Anterior1234567...2324Próxima »