Busca Bíblica
Encontrados 30 registros para: faciatis
| (Liber Genesis 19,8) habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei |
| (Liber Leviticus 19,4) nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester |
| (Liber Leviticus 22,24) omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis |
| (Liber Leviticus 26,15) si spreveritis leges meas et judicia mea contempseritis ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum |
| (Liber Deuteronomii 4,16) ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminæ |
| (Liber Deuteronomii 6,1) hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam |
| (Liber Iosue 2,12) nunc ergo jurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum |
| (Liber I Samuelis 2,24) nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini |
| (Liber II Regum 17,37) cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos |
| (Liber II Paralipomenon 19,6) et præcipiens judicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis judicium sed Domini et quodcumque judicaveritis in vos redundabit |
| (Liber Esdrae 7,18) sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite |
| (Liber Nehemiae 1,9) et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema cæli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi |
