Busca Bíblica

Encontrados 3224 registros para: erit



scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3,5)

Adam vero cognovit Havam uxorem suam quæ concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum (Liber Genesis 4,1)

rursusque peperit fratrem ejus Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola (Liber Genesis 4,2)

nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus ejus et tu dominaberis illius (Liber Genesis 4,7)

ecce eicis me hodie a facie terræ et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me (Liber Genesis 4,14)

dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4,15)

cognovit autem Cain uxorem suam quæ concepit et peperit Enoch et ædificavit civitatem vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui Enoch (Liber Genesis 4,17)

cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4,25)

et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6,15)

et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia (Liber Genesis 9,3)

quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo (Liber Genesis 9,6)

statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram (Liber Genesis 9,11)