Busca Bíblica

Encontrados 2875 registros para: erat



terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (Liber Genesis 1,2)

conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat (Liber Genesis 2,2)

et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret (Liber Genesis 2,3)

istæ generationes cæli et terræ quando creatæ sunt in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram (Liber Genesis 2,4)

et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram (Liber Genesis 2,5)

plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat (Liber Genesis 2,8)

et ædificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam (Liber Genesis 2,22)

sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3,1)

cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4,12)

hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5,1)

hæ generationes Nœ Nœ vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit (Liber Genesis 6,9)

cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6,12)