Busca Bíblica

Encontrados 1852 registros para: dixit



dixitque Deus fiat lux et facta est lux (Liber Genesis 1,3)

dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1,6)

dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1,9)

dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1,14)

dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli (Liber Genesis 1,20)

benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram (Liber Genesis 1,22)

dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita (Liber Genesis 1,24)

benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram (Liber Genesis 1,28)

dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam (Liber Genesis 1,29)

et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret (Liber Genesis 2,3)

dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui (Liber Genesis 2,18)

dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea hæc vocabitur virago quoniam de viro sumpta est (Liber Genesis 2,23)