Busca Bíblica
Encontrados 5961 registros para: cum
dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1,9) |
de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris (Liber Genesis 2,17) |
inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis ejus et replevit carnem pro ea (Liber Genesis 2,21) |
scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Liber Genesis 3,5) |
et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata (Liber Genesis 3,7) |
et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi (Liber Genesis 3,8) |
dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum (Liber Genesis 4,8) |
cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4,12) |
et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 5,22) |
ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus (Liber Genesis 5,24) |
et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est Nœ vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Jafeth (Liber Genesis 5,31) |
cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent (Liber Genesis 6,1) |

