Busca Bíblica

Encontrados 1483 registros para: aqu



terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (Liber Genesis 1,2)

dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1,6)

et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita (Liber Genesis 1,7)

dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1,9)

et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,10)

dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli (Liber Genesis 1,20)

creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,21)

benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram (Liber Genesis 1,22)

dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini (Liber Genesis 3,4)

dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum (Liber Genesis 4,15)

ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est subter cælum universa quæ in terra sunt consumentur (Liber Genesis 6,17)

eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram (Liber Genesis 7,6)