Busca Bíblica

Encontrados 95 registros para: Pharis



videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira (Evangelium secundum Matthaeum 3,7)

dico enim vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisæorum non intrabitis in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 5,20)

erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribæ eorum et Pharisæi (Evangelium secundum Matthaeum 7,29)

et videntes Pharisæi dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester (Evangelium secundum Matthaeum 9,11)

tunc accesserunt ad eum discipuli Johannis dicentes quare nos et Pharisæi jejunamus frequenter discipuli autem tui non jejunant (Evangelium secundum Matthaeum 9,14)

Pharisæi autem dicebant in principe dæmoniorum eicit dæmones (Evangelium secundum Matthaeum 9,34)

Pharisæi autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis (Evangelium secundum Matthaeum 12,2)

exeuntes autem Pharisæi consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent (Evangelium secundum Matthaeum 12,14)

Pharisæi autem audientes dixerunt hic non eicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum (Evangelium secundum Matthaeum 12,24)

tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre (Evangelium secundum Matthaeum 12,38)

tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribæ et Pharisæi dicentes (Evangelium secundum Matthaeum 15,1)

tunc accedentes discipuli ejus dixerunt ei scis quia Pharisæi audito verbo scandalizati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 15,12)


« Anterior12345678Próxima »